SS. Oecumenici Concilii Vaticani Terminus et Canon de Fide et Ratione contra Modernismum

3 years ago
15

SS. Oecumenici Concilii Vaticani Terminus et Canon de Fide et Ratione contra Modernismum

http://twitter.com/ProVaticanus

SS. Oecumenicum Concilium Vaticanum (1869-70) sub SS. Pio PP. IX sollemnitur decrevit pro natura vera dogmatis esse Divinitatis contra evolutionem haereticalem Modernismi:

Neque enim fidei doctrina, quam Deus revelavit, velut philosophicum inventum proposita est humanis ingeniis perficienda, sed tamquam divinum depositum Christi Sponsae tradita, fideliter custodienda et infallibiliter declaranda. Hinc sacrorum quoque dogmatum is sensus perpetuo est retinendus, quem semel declaravit Sancta Mater Ecclesia, nec umquam ab eo sensu, altior intelligentiae specie et nomine, recedendum. Crescat igitur et multum vehementerque proficiat, tam singulorum, quam omnium, tam unius hominis, quam totius Ecclesiae, aetatum ac saeculorum gradibus, intelligentia, scientia, sapientia; sed in suo dumtaxat genere, in eodem scilicet dogmate, eodem sensu, eademque sententia (Vine. Lir. Common, n. 28)...

Si quis dixerit, fieri posse, ut dogmatibus ab Ecclesia propositis, aliquando secundum progressum scientiae sensus tribuendus sit alius ab eo, quem intellexit et intelligit Ecclesia; anathema sit.

Itaque supremi pastoralis Nostri officii debitum exsequentes, omnes Christi fideles, maxime vero eos, qui praesunt vel docendi munere funguntur, per viscera Iesu Christi obtestamur, nec non eiusdem Dei et Salvatoris nostri auctoritate iubemus, ut ad hos errores a Sancta Ecclesia arcendos et eliminandos, atque purissimae fidei lucem pandendam studium et operam conferant.

Quoniam vero satis non est, haereticam pravitatem devitare, nisi ii quoque errores diligenter fugiantur, qui ad illam plus minusve accedunt; omnes officii monemus, servandi etiam Constitutiones et Decreta, quibus pravae eiusmodi opiniones, quae istic diserte non enumerantur, ab hac Sancta Sede proscriptae et prohibitae sunt.

Fontes: SS. Pii PP. IX. Const. Apost. "Dei Filius," Sess. III, 24 Apr. 1870, Cap. IV - De Fide et Ratione, Canones IV. De Fide et Ratione, Can. 3, vide Denzinger, n. 1800, 1818; Acta Sanctae Sedis, vol. V (1869-1870), pp. 481- 493.

Ago tibi gratias Deo per instrumenta de @No Copyright - Audio Library pro bono Rei Publicae.

#PiusIX #VaticanCouncil #Magisterium

http://patreon.com/ProVaticanus

Loading comments...