Cantus "Credimus" Symboli Fidei Orthodoxae in Liturgia Latina Hispaniae per Concilium Toletanum III

3 years ago
26

Cantus "Credimus" Symboli Fidei Orthodoxae in Liturgia Latina Hispaniae per Concilium Toletanum III

http://zazzle.com/ProVaticanus

Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem. Factorem cœli et terræ, visibilium omnium et invisibilium Conditorem. Et in unum Dominum nostrum Iesum Christum, Filium Dei Unigenitum, et ex Patre natum ante omnia sæcula.
Deum ex Deo, Lumen de lumine, Deum verum ex Deo vero; Natum non factum, Omousion Patri, hoc est, eiusdem cum Patre substantiæ, per quem omnia facta sunt, quæ in cælo, et quæ in terra.
Qui propter nos homines, et propter nostram salutem, descendit de cœlis, et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. Passus sub Pontio Pilato, sepultus, tertia die resurrexit, ascendit ad cœlos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Inde venturus est iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum vivificatorem, et ex Patre et Filio procedentem, cum Patre et Filio adorandum et conglorificandum; qui locutus est per prophetas.
Et unam, sanctam, Catholicam et Apostolicam Ecclesiam.
Confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum, expectamus resurrectionem mortuorum, et vitam venturi sæculi. Amen.

#Spania #Orthodox #Filioque

SS. Benedicti PP. XIV Bulla "Allatae sunt" (26 Iul. 1755), n. 28:
https://books.google.com/books?id=FKd1Tsnr3i4C&pg=PA358&lpg=PA358&dq=In+Latina,+et+Graeca+Lyturgia+recitatur+Symbolum,+ejusque+recitatio+in+Missae+Sacrificio+in+Ecclesia+Orientali+primum+instituta&source=bl&ots=0hrV1-fYtc&sig=ACfU3U02FWAN1pgixTXaDkmRxhFL2Y8eZQ&hl=en&sa=X&ved=2ahUKEwjPsoKDr6TjAhUNmuAKHW-bCtwQ6AEwA3oECAcQAQ#v=onepage&q=In%20Latina%2C%20et%20Graeca%20Lyturgia%20recitatur%20Symbolum%2C%20ejusque%20recitatio%20in%20Missae%20Sacrificio%20in%20Ecclesia%20Orientali%20primum%20instituta&f=false

Loading comments...