Premium Only Content

Passion Sunday Latin Gospel Reading John 8: 46–59
https://kidschant.com/2021/03/passion-sunday/
IN illo témpore: Dicébat Jesus turbis Judæórum: Quis ex vobis árguet me de peccáto? Si veritátem dico vobis, quare non créditis mihi? Qui ex Deo est, verba Dei audit. Proptérea vos non audítis, quia ex Deo non estis.
Respondérunt ergo Judǽi, et dixérunt ei: Nonne bene dícimus nos, quia Samaritánus es tu, et dæmónium, habes?
Respóndit Jesus: Ego dæmónium non hábeo: sed honorífico Patrem meum, et vos inhonorástis me. Ego autem non quæro glóriam meam: est qui quærat, et júdicet. Amen, amen dico vobis: si quis sermónem meum serváverit, mortem non vidébit in ætérnum.
Dixérunt ergo Judǽi: Nunc cognóvimus quia dæmónium habes. Abraham mórtuus est et prophétæ: et tu dicis: Si quis sermónem meum serváverit, non gustábit mortem in ætérnum. Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mórtuus est? et prophétæ mórtui sunt. Quem teípsum facis?
Respóndit Jesus: Si ego glorífico meípsum, glória mea nihil est: est Pater meus, qui gloríficat me, quem vos dícitis quia Deus vester est, et non cognovístis eum: ego autem novi eum: Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermónem ejus servo. Abraham pater vester exsultávit, ut vidéret diem meum: vidit, et gavísus est.
Dixérunt ergo Judǽi ad eum: Quinquagínta annos nondum habes, et Abraham vidísti?
Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, ántequam Abraham fíeret, ego sum.
Tulérunt ergo lápides, ut jácerent in eum: Jesus autem abscóndit se, et exívit de templo.
-
5:08
Kids Chant
1 year agoUnwrapping a gift from Zelie's Sewing Studio
503 -
2:40
mrsveronicabrandt
4 years agoMatthew 8: 1-13 in Latin - Gospel 3rd Sunday after Epiphany
20 -
1:34
CELT CONNECTS
4 years agoGospel John trailer
1.99K1 -
1:40
LisaTheReader
4 years agoSunday Tarot Reading: What's Ahead?
763 -
0:31
BIBLEWARS
3 years agoTHE FIRST PREDICTION OF THE PASSION GOSPEL OF MARK
7 -
0:22
BIBLEWARS
3 years agoTHE SECOND PREDICTION OF THE PASSION GOSPEL OF MARK
61 -
1:02:04
Ben Shapiro
5 hours agoEp. 2143 - The True Faces Of Evil
106K104 -
1:26:19
Game On!
5 hours ago $2.26 earnedSports Betting Weekend Preview with Crick's Corner!
43.7K1 -
30:45
CatfishedOnline
4 hours ago $1.83 earnedMan Plans To Marry His Military Girlfriend Or Romance Scam?
35.3K1 -
1:58:32
The Charlie Kirk Show
6 hours agoHello Kash, Good-Bye Mitch + AMA | Morris | 2.21.2025
146K67