Premium Only Content
S. Augustinus de Catholicae Ecclesiae auctoritate super Bibliam Sacram #ProVaticanus #Patrologia
S. Augustinus de Catholicae Ecclesiae auctoritate super Bibliam Sacram #ProVaticanus #Patrologia
Contra titulum Epistolae Manichaei.
5. 6. Videamus igitur quid me doceat Manichaeus, et potissimum illum consideremus librum, quem Fundamenti Epistolam dicitis, ubi totum pene quod creditis continetur. Ipsa enim nobis illo tempore miseris quando lecta est, illuminati dicebamur a vobis. Certe sic incipit: Manichaeus apostolus Iesu Christi providentia Dei Patris. Haec sunt salubria verba, de perenni ac vivo fonte. Iam cum bona patientia, si placet, attendite quid quaeram. Non credo istum esse apostolum Christi. Quaeso ne succenseatis, et maledicere incipiatis. Nostis enim me statuisse, nihil a vobis prolatum temere credere. Quaero ergo quis sit iste Manichaeus? Respondebitis: Apostolus Christi. Non credo: quid iam dicas aut facias, non habebis; promittebas enim scientiam veritatis, et nunc quod nescio cogis ut credam. Evangelium mihi fortasse lecturus es, et inde Manichaei personam tentabis asserere. Si ergo invenires aliquem, qui Evangelio nondum credit, quid faceres dicenti tibi: Non credo? Ego vero Evangelio non crederem, nisi me catholicae Ecclesiae commoveret auctoritas. Quibus ergo obtemperavi dicentibus: Crede Evangelio; cur eis non obtemperem dicentibus mihi: Noli credere Manichaeis? Elige quid velis. Si dixeris: Crede Catholicis; ipsi me monent ut nullam fidem accommodem vobis: quapropter non possum illis credens, nisi tibi non credere. Si dixeris: Noli Catholicis credere; non recte facies per Evangelium me cogere ad Manichaei fidem, quia ipsi Evangelio Catholicis praedicantibus credidi. Si autem dixeris: Recte credidisti Catholicis laudantibus Evangelium; sed non recte illis credidisti vituperantibus Manichaeum: usque adeo me stultum putas, ut nulla reddita ratione quod vis credam, quod non vis non credam? Multo enim iustius atque cautius facio, si Catholicis quoniam semel credidi, ad te non transeo, nisi me non credere iusseris, sed manifestissime ac apertissime scire aliquid feceris. Quocirca si mihi rationem redditurus es, dimitte Evangelium. Si ad Evangelium te tenes, ego me ad eos teneam, quibus praecipientibus Evangelio credidi; et his iubentibus tibi omnino non credam. Quod si forte in Evangelio aliquid apertissimum de Manichaei apostolatu invenire potueris, infirmabis mihi Catholicorum auctoritatem, qui iubent ut tibi non credam: qua infirmata, iam nec Evangelio credere potero, quia per eos illi credideram; ita nihil apud me valebit, quidquid inde protuleris. Quapropter si nihil manifestum de Manichaei apostolatu in Evangelio reperitur, Catholicis potius credam quam tibi. Si autem aliquid inde manifestum pro Manichaeo legeris, nec illis, nec tibi: illis, quia de te mihi mentiti sunt; tibi autem, quia eam scripturam mihi profers, cui per illos credideram, qui mihi mentiti sunt. Sed absit ut ego Evangelio non credam. Illi enim credens, non invenio quomodo possim etiam tibi credere. Apostolorum enim nomina, quae ibi leguntur 4, non inter se continent nomen Manichaei. In locum autem traditoris Christi quis successerit, in Apostolorum Actibus legimus 5: cui libro necesse est me credere, si credo Evangelio, quoniam utramque Scripturam similiter mihi catholica commendat auctoritas. In eodem etiam libro de vocatione atque apostolatu Pauli vulgatissimam tenemus historiam 6. Lege mihi iam, si potes, in Evangelio, ubi Manichaeus apostolus dictus est; vel in aliquo alio libro, cui me iam credidisse confiteor. An illud lecturus es, ubi Spiritum sanctum paracletum Dominus promisit Apostolis? De quo loco vide quot et quanta sint, quae me revocent et deterreant ne Manichaeo credam.
4 - Cf. Mt 10, 2ss.; Mc 3, 16ss.; Lc 6, 13ss.
5 - Cf. Act 1, 26.
6 - Cf. Act 9.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus, Cap. V-VI, ed. J.P. Migne, Patrologiae Latinae, Tom. XLII, Col. 176-177.
Latine cf.
https://archive.org/details/patrologiaecurs01migngoog/page/n91/mode/2up?view=theater&q=176
http://www.augustinus.it/latino/contro_lettera_mani/contro_lettera_mani_libro.htm
Anglice cf. https://www.newadvent.org/fathers/1405.htm
#Roma #Augustinus #SPQR #SRE #Catholica #Orthodoxia #Historia #Latine #Migne
http://zazzle.com/ProVaticanus
-
4:11
ProVaticanus
4 months agoNVMMVS: δ N FOCAS PЄR AVG ☩ VICTORI FOCAS AVG : CONOB #ProVaticanus
391 -
1:24:06
TheDozenPodcast
20 hours agoIslamist Gangsters, Grooming Gangs, Labour Elites: Raja Miah
5.8K4 -
19:39
Fit'n Fire
21 hours ago $2.13 earnedRiley Defense RAK47 "Krink" 1,696 Rounds Later
23.2K5 -
31:05
The Finance Hub
17 hours ago $5.32 earnedI CAN'T BELIEVE WHAT JUST HAPPENED TO BARACK OBAMA!
14.1K22 -
5:00
Adam Does Movies
15 hours ago $0.79 earnedCompanion Movie Review - Objectifying Sexbots Ends Today!
8.69K1 -
14:23
GBGunsRumble
1 day agoGBGuns Armory Ep 136 Genesis Arms Gen-12 SSBM
6.33K2 -
1:11:26
PMG
1 day ago $0.62 earnedTRANTIFA BORDER PATROL ASSASSINS!
6.29K1 -
2:15:15
vivafrei
22 hours agoEp. 249: Confirmation Hearings RECAP! Canada-U.S. TRADE WAR? Bureaucrats Sue Trump! Viva Barnes Live
192K444 -
4:51:59
MyronGainesX
15 hours agoIRS Auctions Off Tekashi 69's Possessions
198K28 -
14:03:41
Vigilant News Network
1 day agoRFK Jr. Hearing EXPOSES Corrupt Politicians in Humiliating Scandal | Media Blackout
203K57