Bellarmini Disp. De Summo Romano Pontifice, Lib. II, Cap. XXX: An Papa Haereticus Deponi Possit #EDU
Bellarmini Disp. De Summo Romano Pontifice, Lib. II, Cap. XXX: An Papa Haereticus Deponi Possit #EDU
NFT:
opensea.io/assets/ethereum/0x495f947276749ce646f68ac8c248420045cb7b5e/70850007952586269275279839719145878113431027391457810365503705841403818944272/
opensea.io/assets/ethereum/0x495f947276749ce646f68ac8c248420045cb7b5e/70850007952586269275279839719145878113431027391457810365503705842503330572048/
S. Roberti S.R.E. Card. Bellarmini S.J. Tertia Controversia Generalis, De Summo Pontifice : quinque libris explicata donatur ad hoc excerptum:
Quarta opinio est Cajetani in tract. De auctor papae et conc. cap. 20. et 21. ubi docet, papam haereticum manifestum non esse ipso facto depositum sed posse, ac debere deponi ab Ecclesia: quae sententia meo judicio defendi non potest. Nam inprimis, quod haereticus manifestus ipso facto sit depositus, probatur auctoritate et ratione. Auctoritas est b. Pauli, qui in epist. ad Titum 3. jubet, postquam manifeste apparet pertinax, vitari, et intelligit ante omnem excommunicationem, et sententiam judicis: ut ibidem scribit Hieronymus, ubi dicit, alios peccatores per sententiam excommunicationis excludi ab Ecclesia; haereticos autem per se discedere et praecidi a corpore Christi: at non potest vitari papa manens papa; quomodo enim vitabimus capus nostrum? Quomodo recedemus a membro nobis conjuncto?
Ratio vero et quidem certissima haec est. Non Christianus non potest ullo modo esse papa, et Cajetanus fatetur in eod. lib. cap. 26. et ratio est, quia non potest esse caput id quod non est membrum; et non est membrum Ecclesiae is qui non est Christianus: at haereticus manifestus non est Christianus, ut aperte docet Cyprianus lib. 4. epist. 2 Athanasius ser. 2. cont. Arian. Augustinus lib. De grat. Christ. cap. 20. Hieronymus cont. Lucifer. et alii; haereticus igitur manifestus papa esse non potest...
Coelestinus papa 1. in epist. Ad Jo. Antioch. Quae habetur in concil. Ephes. Tom. 1. cap. 19. Si quis, inquit, ab episcopo Nestorio aut ab aliis qui eum sequuntur, ex quo talia praedicare coeperunt, vel excommunicatus vel exutus est, seu antistitis seu cleri dignitate, hunce in nostra communione et durasse et durare manifestum est, nec judicamus eum remotum; quia non poterat quemquam ejus removere sententia, qui se jam praebuerat ipse removendum. Et in epistol. Ad cler. Constantinopol. Sedis, inquit, nostrae sanxit auctoritas, nullum sive episcopum, sive clericum seu professione aliqua Christianum, qui a Nestorio vel ejus similibus, ex quo talia praedicare coeperunt, vel loco suo, vel communione detecti sunt, vel dejectum, vel excommunicatum videri: quia neminem deiicere vel removere poterat, qui praedicans talia titubavit. Idem repetit et confirmat Nicolaus 1. in epist. Ad Michäel. denique etiam d. Thomas 2. 2. q. 39. art. 3. docet, schismaticus mox perdere omnem jurisdictionem, et irrita esse, si quae ex jurisdictione agere conentur.
Neque valet quod quidam respondent: istos Patres loqui secundum antiqua jura; nunc autem ex decreto concilii constantiensis non amittere jurisdictionem, nisi nominatim excommunicatos, et percussores clericorum. Hoc, inquam, nihil valet: nam Patres illi cum dicunt haereticos amittere jurisdictionem, non allegant ulla jura humana, quae etiam forte tunc nulla exstabant de hac re: sed argumentantur ex natura haeresis. Concilium autem constantiense non loquitur nisi de excommunicatis, id est, de his qui per sententiam Ecclesiae amiserunt jurisdictionem: haeretici autem etiam ante excommunicationem sunt extra Ecclesiam, et privati omni jurisdictione, sunt enim proprio judicio condemnati, ut docet apostolus ad Titum 3. hoc est, praecisi a corpore Ecclesiae sine excommunicatione, ut Hieronymus exponit...
Est ergo quinta opinio vera, papam haereticum manifestum per se desinere esse papam et caput, sicut per se desinit esse Christianus et membrum corporis Ecclesiae: quare ab Ecclesia posse eum judicare et puniri. Haec est sententia omnium veterum Patrum, qui docent, haereticos manifestos mox amittere omnem jurisdictionem, et nominatum Cypriani lib. 4. epist. 2. ubi sic loquitur de Novatiano. Qui fuit papa in schismate cum Cornelio: Episcopatum, inquit, tenere non posset, et si episcopus primus factus, a coepiscoporum suorum corpore et ab Ecclesiae unitate discederet. Ubi dicit Novationum, etsi verus act legitimus papa fuisset, tamen eo ipso casurum fuisse a pontificatu si se ab Ecclesia separaret.
Cf. Roberti Cardinalis Bellarmini Opera Omnia (Neapoli: Apud Josephum Giuliano - Editorem, 1856), Tomus Primus: https://archive.org/details/operaomnia01bell/page/418/mode/2up
Per excerptum:
https://isidore.co/misc/Res%20pro%20Deo/Sede/De%20Romano%20Pontifice/De%20Romano%20Pontifice.odt
Ago tibi gratias Deo per instrumenta de Iove Mauro pro bono rei publicae, (Creative Common Acknowledgment) cf. https://www.youtube.com/watch?v=tFXMoJuM_8s
patreon.com/ProLateranvs
patreon.com/ProVaticanus
#Bellarmine
-
1:15:15
Havoc
10 hours agoTainted Careers & Tarnished Legacies | Stuck Off the Realness Ep. 14
82.5K12 -
1:05:33
Glenn Greenwald
1 day agoJournalist Chris Hedges on Media, Terror, Gaza, and More | SYSTEM UPDATE #338
89.2K158 -
1:14:10
Talk Nerdy 2 Us
20 hours agoHacks, Leaks & Big Tech Control: Is Your Data Under Siege by Shadow Powers?
43K13 -
UPCOMING
I_Came_With_Fire_Podcast
10 hours agoFood Security & the American Beef Industry: AJ Richards on Supply Chain Risks & The SUSTAINSAct
26.7K2 -
4:41:10
Tundra Gaming Live
11 hours agoThe Worlds Worst Horror Streamer Has Heart Attack Playing Phasmophobia
54.9K8 -
1:38:24
JoBlo Originals
8 hours agoFriday Night Flicks!
58.7K8 -
5:09:20
Nerdrotic
13 hours agoAgatha All Along Geyest Show EVER! Rings of Power Girl POWER! - Friday Night Tights #320 Jonny Law
120K34 -
1:18:43
Edge of Wonder
9 hours agoPager Explosions: How Technology Can Be Used Against Us
65.4K20 -
8:19:47
Akademiks
15 hours agoDiddy Arrest Footage LEAKED! Police Say He's ON S*ICIDE watch after Being Locked up in MDC BROOKLYN
182K76 -
11:44:20
Total Horse Channel
20 hours ago2024 WDAA World Championship Show | Friday | Arena One
66.5K1