Premium Only Content
Imperium pro Orthodoxia Patrum et Doctorum Ecclesiae per Acta Concilii Constantinopolitani II
Imperium pro Orthodoxia Patrum et Doctorum Ecclesiae per Acta Concilii Constantinopolitani II
http://zazzle.com/ProVaticanus
In nomine domini dei nostri Iesu Christi Imperator Caesar Flavius Iustinianus, Alemanicus, Gothicus, Francicus, Germanicus, Anticus, Alanicus, Vandalicus, Africanas, Pius, Felix, Inclytus, Victor, ac Triumphator, semper Augustus, beatissimis episcopis et patriarchis Eutychio Constantinopolitano, Apollinario Alexandrino, Domnino Theopolitano, Stephano, Georgio et Damiano religiosissimis episcopis vicem agentibus Eustochii viri beatissimi archiepiscopi Hierosolymitani et patriarchae, et reliquis religiosissimis episcopis ex diversis provinciis in hac regia urbe degentibus. Semper studium fuit orthodoxis et piis imperatoribus patribus nostris, pro tempore exortas haereses per congregationem religiosissimorum episcoporum amputare, et recta fide sincere praedicata, in pace sanctam dei ecclesiam custodire…
Quidquid autem non consonat istis vel a quacumque persona scriptum inveniatur contra ea quae de una eademque fide a sanctis quatuor conciliis vel uno ex his definita sunt, hoc tamquam alienum omnino pietatis execramur: sequimur autem in omnibus sanctos patres et doctores sanctae dei ecclesiae, id est, Athanasium, Hilarium, Basilium, Gregorium theologum, et Gregorium Nissenum, Ambrosium, Theophilum, Ioannem Constantinopolitanum, Cyrillum, Augustinum, Proculum, Leonem, et omnia quae ab his de fide recta et ad condemnationem haereticorum conscripta et exposita sunt suscipimus. In praedictis igitur omnibus permanentes, illos patres et sacerdotes suscipimus, qui ea quae a sanctis quatuor conciliis de fide exposita sunt, et a praedictis sanctis patribus praedicata sunt, servant, et praedicant in sancta dei ecclesia.
Datum IV. Nonas Maias, Constantinopoli, imperii domini Iustiniani perpetui Augusti anno XXVII. post consulatum Basilii viri clarissimi anno XII. /4.May.553/
-Iustinianus Magnus.
Cf. I.D. Mansi, Sacrorum Conciliorum Collectio (Florentiae: Expensis H. Welter, 1759), 1758f, Tom. IX (536-590) Col.178-184.
Ago tibi gratias Deo per instrumenta de HardStyleMusic pro bono rei publicae, cf. https://www.youtube.com/watch?v=FBCK_NI42PE
#Justinian #EcumenicalCouncil #Augustine
-
4:11
ProVaticanus
2 months agoNVMMVS: δ N FOCAS PЄR AVG ☩ VICTORI FOCAS AVG : CONOB #ProVaticanus
241 -
6:35
China Uncensored
12 hours agoEconomic EXPERT Reveals the Surprising Truth About China's Economy
1.87K2 -
1:17:55
Game On!
13 hours ago $6.11 earnedThursday Night Football NFL Week 14 Rams at 49ers!
44.5K4 -
6:46
Dr. Nick Zyrowski
1 day agoWhat Happens If You Drink Lemon Water for 14 Days?
25.4K4 -
12:25
IsaacButterfield
1 day ago $6.98 earnedGEN Z SHOULD BE ASHAMED!
17.2K4 -
5:13
BIG NEM
13 hours agoIs AI Coming for Comedians Too?
12.8K2 -
28:29
Goose Pimples
1 day ago7 SCARY Videos That’ll Make Your Knees Wobble
83.8K7 -
52:00
Uncommon Sense In Current Times
21 hours ago $15.54 earned"Inclusive or Excluding? The Hidden Agenda Behind 'Happy Holidays"
80.9K14 -
2:36
Canadian Crooner
1 year agoPat Coolen | Frosty the Snowman
47K5 -
55:02
Bek Lover Podcast
21 hours agoAl Qaeda Take Over of Syria Backed by US & Israel? More Strange News...
32.9K8