SS. Pius PP. XI in Sedia Gestatoria pro Caerimonia Beatificatonis Ioannis Bosco (2 Iun. 1929)#shorts

1 year ago
20

SS. Pius PP. XI in Sedia Gestatoria pro Caerimonia Beatificatonis Ioannis Bosco (2 Iun. 1929)#shorts

http://zazzle.com/ProVaticanus

Ioannes Melchior Bosco, vulgo Don Bosco appellatus, fuit Italicus sacerdos Catholicus Romanus Ecclesiae Latinae, educator, et scriptor, qui se ad emendationem et educationem puerorum viariorum, iuvenum malefactorum, aliorumque iuvenum incommodorum vel alienatorum dedicavit, et rationes docendi adhibuit in amore potius quam castigatione conditas, propositum Salesianum Praeventivum Systema appellatum.

Natus est Giovanni Melchiorre Bosco prope Castrum Novum Astensium in Archidioecese Taurinensi die 16 Augusti 1815. Pueritiam egit asperam et sacerdos creatus ad iuvenes educandos omnes suas vires contulit; congregationes praeterea fundavit, quae eos artes et vitam Christianam docerent. Opuscula scripsit ad religionem tuendam et defendendam. Obiit Augustae Taurinorum die 31 Ianuarii 1888. Eius sepulcrum ibidem in Basilica Sanctae Mariae Auxiliatricis Turinensi invenitur. Inter sanctos relatus est anno 1934, eiusque festum anno 1936 in Calendario Romano in diem 31 Ianuarii inscriptum est.

#DonBosco #PiusXI #ApostolicBlessing #Benediction #Indulgence #Vatican #CatholicChurch #Roma #Pontifex #Latin #Catholic #HolySee #Rome #Orthodox #Christianity #Salesians #StPeters #Italia #Italy #Catholicism #Orthodoxy #Ratti #Papa #Latina #Vaticano #Holiness #Venerable #Blessed #Saint #Piety #Love #Pope #ProVaticanus #ProLateranus #CatholicChurchSaints #YouTubeShorts

http://patreon.com/ProVaticanus

Loading comments...